Jump to content

Psalmus 18

E Vicipaedia
(Redirectum de Diligam te, Domine)
Finis psalmi 18 in manuscripto saeculi IX, imaginibus ornato
Psalmus 18 Hebraice recitatus

Psalmus 18 (enumeratione Graeca psalmus 17 dictus) libri Psalmorum habet longam superscriptionem, sic in Nova Vulgata redditam: "Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum et e manu Saul. Dixit igitur", post quam ipsum carmen incipit verbis "Diligam te, Domine".

Hic psalmus fere eadem verba continet ac II Samuelis 22. Hic est psalmus actionis gratiarum, in quo David laudat Dominum qui eum victoriam in bello dedit.

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Scimus per quas difficultates, et quam ardua obstacula David ad regnum pervenerit, nam usque ad mortem Saulis exul et profugus, trepidem vitam inter multas mortes protraxit. Deinde quum Deus iam cum sua manu in solio locasset, exceptus fuit intestinis discordiis: et quum potestior esset adversa factio, parum saepe abfuit ab interitu. Hostes vero externi eum ad senium usque duriter exercuerunt. His malis, nisi Dei virtute adiutus, nunquam superior fuisset. Multas ergo et insignes victorias adeptus, non sibi (ut solent profani homines) triumphum canit: sed Deum illarum authorem iustis encomiis celebrat. Psalmus ergo hic initium est, quo magnifice David tam in regno suo auspicando, quam in tuendo eius statu admirabilem Dei gratiam extollit. Deinde ostendit in regno suo adumbratam fuisse regni Christi imagine, ut statuant fideles, quanvis invito et reluctante toto mundo, Christum incredibili Patris potentia semper fore victorem.[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 18 (17) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici huius, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit:
2 Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.
Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum;
protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.
4 Laudans invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
5 Circumdederunt me dolores mortis,
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
6 Dolores inferni circumdederunt me;
praeoccupaverunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocavi Dominum,
et ad Deum meum clamavi:
et exaudivit de templo sancto suo vocem meam;
et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
8 Commota est, et contremuit terra;
fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt:
quoniam iratus est eis.
9 Ascendit fumus in ira eius,
et ignis a facie eius exarsit;
carbones succensi sunt ab eo.
10 Inclinavit caelos, et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit;
volavit super pennas ventorum.
12 Et posuit tenebras latibulum suum;
in circuitu eius tabernaculum eius,
tenebrosa aqua in nubibus aëris.
13 Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt;
grando et carbones ignis.
14 Et intonuit de caelo Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam:
grando et carbones ignis.
15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos;
fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt fontes aquarum,
et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,
ab increpatione tua, Domine,
ab inspiratione spiritus irae tuae.
17 Misit de summo, et accepit me;
et assumpsit me de aquis multis.
18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me.
Quoniam confortati sunt super me;
19 praevenerunt me in die afflictionis meae:
et factus est Dominus protector meus.
20 Et eduxit me in latitudinem;
salvum me fecit, quoniam voluit me,
21 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam,
et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:
22 quia custodivi vias Domini,
nec impie gessi a Deo meo;
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo,
et iustitias eius non repuli a me.
24 Et ero immaculatus cum eo;
et observabo me ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam,
et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
26 Cum sancto sanctus eris,
et cum viro innocente innocens eris,
27 et cum electo electus eris,
et cum perverso perverteris.
28 Quoniam tu populum humilem salvum facies,
et oculos superborum humiliabis.
29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine;
Deus meus, illumina tenebras meas.
30 Quoniam in te eripiar a tentatione;
et in Deo meo transgrediar murum.
31 Deus meus, impolluta via eius;
eloquia Domini igne examinata:
protector est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis deus praeter Dominum?
aut quis deus praeter Deum nostrum?
33 Deus qui praecinxit me virtute,
et posuit immaculatam viam meam;
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum,
et super excelsa statuens me;
35 qui docet manus meas ad praelium.
Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea,
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae:
et dextera tua suscepit me,
et disciplina tua correxit me in finem,
et disciplina tua ipsa me docebit.
37 Dilatasti gressus meos subtus me,
et non sunt infirmata vestigia mea.
38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos;
et non convertar donec deficiant.
39 Confringam illos, nec poterunt stare;
cadent subtus pedes meos.
40 Et praecinxisti me virtute ad bellum,
et supplantasti insurgentes in me subtus me.
41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum,
et odientes me disperdidisti.
42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret;
ad Dominum, nec exaudivit eos.
43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti;
ut lutum platearum delebo eos.
44 Eripies me de contradictionibus populi;
constitues me in caput gentium.
45 Populus quem non cognovi servivit mihi;
in auditu auris obedivit mihi.
46 Filii alieni mentiti sunt mihi,
filii alieni inveterati sunt,
et claudicaverunt a semitis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,
et exaltetur Deus salutis meae.
48 Deus qui das vindictas mihi,
et subdis populos sub me;
liberator meus de inimicis meis iracundis.
49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me;
a viro iniquo eripies me.
50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,
et nomini tuo psalmum dicam;
51 magnificans salutes regis eius,
et faciens misericordiam christo suo David,
et semini eius usque in saeculum.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XVIII, p. 68.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 17 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 18 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!