Jump to content

Psalmus 8

E Vicipaedia
Motetus Ioannis Gabrieli ad verba octavi psalmi compositus
Psalmus 8 Hebraice cantatus

Psalmus 8 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine Deus meus, in te speravi". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. Ad modum cantici "Torcularia...". PSALMUS. David." Verbum הַגִּתִּית gittiyth saepe genus musici instrumenti habetur, cum torculari vel Gettheis, populo Geth, coniunctum.

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit: "David paternam Dei erga humanum genus beneficentiam reputans, simplici gratiarum actione non contentus, in admirationem eius rapitur."[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 8, ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es eius?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis;
gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus eius,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VIII.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 8 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 8 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!