Psalmus 11
Psalmus 11 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "In Domino confido, quomodo dicitis animae meae". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. David".
Duae sunt psalmorum enumerationes: Hebraica et Graeca. Haec pagina enumerationem Bibliorum Hebraicorum et versionum recentiorum sequitur. In Septuaginta antiqua translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis ante reformationem factis, hic psalmus decimus dicitur.
Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:
Duae sunt huius Psalmi partes: in priore refert David quam duros exceperit tentationum insultus, et quanta anxietate constrictus fuerit quo tempore cum persequebatur Saul. Deinde sibi de salute Divinitus oblata gratulatur, Deique iustitia in mundo regendo praedicat.[1]
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 11, ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Psalmus David.
2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae:
Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum;
paraverunt sagittas suas in pharetra,
ut sagittent in obscuro rectos corde:
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt;
iustus autem, quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo;
Dominus in caelo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt;
palpebrae eius interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat iustum et impium;
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos;
ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit:
aequitatem vidit vultus eius.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XI.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Psalmum 10 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 11 spectant. |
- Psalmus 10 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 10 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 11 in Nova Vulgata
- Psalmus 11 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |