Jump to content

Psalmus 32

E Vicipaedia
Psalmus 32 a Simone Bariona Madelka ad musicam accommodatam
"Gaudium David de remissione peccatorum," pictura anni 1903

Psalmus 32 (enumeratione Graeca psalmus 31 dictus) libri Psalmorum superscriptione "David. Maskil" et verbis "Beatus, cui remissa est iniquitas" (sic in Nova Vulgata) incipit. Hic psalmus gaudium, quod post remissionem peccatorum habetur, tractat.[1] Apud Christianos unus ex psalmis paenitentialibus habetur.

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David probe et serio expertus quam miserum sit Dei manum sentire ob peccata infestam, exclamat, hoc summum et unicum esse beatae vitae caput, si Deus hominem abolito reatu, sibi gratuito reconciliet. Postquam vero de impetrata venia gratias egit, alios secum in huius foelicitatis invitat, eius obtinendae modum suo exemplo praescribens.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 32 (31) ex versione vulgata Clementina:

1 Ipsi David intellectus.
Beati quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,
nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci,
et iniustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino;
et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum,
ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me;
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe,
qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris;
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino, et exsultate, iusti;
et gloriamini, omnes recti corde.

  1. "The Joy of Forgiveness", titulus in New Revised Standard Version.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXII, p. 143.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 32 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!