Jump to content

Psalmus 57

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Miserere mei, Deus.
Psalmus 57 (56) in Les très riches heures du duc de Berry

Psalmus 57 (enumeratione Graeca psalmus 56 dictus) libri Psalmorum verbis "Miserere mei, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum 'Ne destruxeris'. David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit." (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista laudat Deum qui eum ab inimicis vexatum confirmat.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Duae sunt huius Psalmi partes: Priore enim suas anxietates exponit David: atque ut necessitas ferebat, opem Dei implorat contra Saulem et reliquos hostes suos. Deinde liberationis spe concepta, ad solvendum Deo sacrificium se accingit.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 57 (56) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2 Miserere mei, Deus, miserere mei,
quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas.
3 Clamabo ad Deum altissimum,
Deum qui benefecit mihi.
4 Misit de caelo, et liberavit me;
dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum.
Dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittae,
et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super caelos, Deus,
et in omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam,
et inciderunt in eam. 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;
cantabo, et psalmum dicam.
9 Exsurge, gloria mea;
exsurge, psalterium et cithara:
exsurgam diluculo.
10 Confitebor tibi in populis, Domine,
et psalmum dicam tibi in gentibus:
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super caelos, Deus,
et super omnem terram gloria tua.

  1. "Praise and Assurance under Persecution", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 57, p. 266.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 57 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)