Gastronomia Hispanica
Gastronomia Hispanica dicitur summa morum et consuetudinum comendi bibendique per regiones Hispanicas esse. Videntur a saeculo undevicensimo gastronomiae regionum elementa communia accipisse. Etiam dicitur gastronomia Hispanica elementa communia regionum omnium Hispaniae esse.
Cibi
[recensere | fontem recensere]Alimenta Iberiae propria
[recensere | fontem recensere]Inter carnes, Hispani carnem suum et agnorum saepissime gustant, sed etiam boum. Sunt praeclari Hispaniae carnes in tomaculis (salsicium capsicatum, saslicium Ibericum, tomaculum Navarrum), et farciminibus (botellum sanguineum) aut in salsamenta (perna Iberica).
Oleum est fortasse clarissima potio apud Hispaniam. Usui sunt Hispani oleum coquendi et frigendi causa. Etiam addunt oleum in pane. Olea lata est in Hispaniam a Poenis, et ab temporibus Romanorum Baetica et vallis Hiberi oleas continenter coluerunt.
Legumina Hispanica propria sunt ciceri, lenticulis, cepis, alliis, et brassicae. Fructi simul pyri, mali aut castaneis etiam culti sunt ab Hispanis antiquis.
Cibi a Mauris lati
[recensere | fontem recensere]Visigothis in proelio victis, Hispania capta est a Mauris, qui eam rexerunt per saecula octo. Mauri in Hispaniam inducerunt permultas plantas, quae nunc apud alimenta Hispanica sunt propria.
Oryza, citri sinenses et limones, prunus persicae et armenicae, cynarae, et safranum in Hispaniam Mauri tulerunt.
Cibi ex Americis lati
[recensere | fontem recensere]Christophorus Columbus Americam invenit anno 1492, et cum America, permulta plantae inventae sunt a conquisitatoribus. Inter alia, praeclara sunt lycopersica, patatae, cacao, permultae fabae, capsica, mays, et ananae.
Casei Hispanici
[recensere | fontem recensere]Sunt in Hispania caesi multi. In varieate caseorum sunt casei fumosi, aerugosi atque casei albi. Etiam pauci caesi bubuli sunt (simul Queso nata de Cantabria). In paeninsula omnia, atque in insulis, casei ovium (cum casei caprarum) sunt numerosissimi, et sunt pauci caesi es lacte vaccarum confecti. Nonnulli casei habent appellationem protectam, ob quam nomina caseorum regionum variarum proteguntur et regulantur.
Hispani caseis coquendi causa rare utuntur; maxime gustant casei in prandio cum pane, aut saepe ut epdidpnis cum conditura cydoniae (Hispanice: dulce de membrillo).
Clari casei Hispanici sunt: Manchego (caseus Manicensis), Cabrales (caseus Asturiarum), Queso de tetilla (caseus Gallaecus), et Idiazabal (caseus Vasco-Navarrus).
Potiones
[recensere | fontem recensere]Mores edendi
[recensere | fontem recensere]Antea regiones mores dissimiles habebant, sed nunc Hispani omnes similiter edere videntur. Apud eos, mos est ter quotidiane edere: epula sunt ientaculum (desayuno) inter horas 8 et 9, prandium (almuerzo aut comida) inter 13 et 15 horas et cena (cena) saepe inter 21 et 23 horas.
Ientaculum apud Hispanos est epulum parvum et saepe dulcis. Hispani aut socolatam (Cola Cao) aut coffeum in ientaculo bibent, saepissime cum biscoctis, panibus aut encytis, sed panis cum oleo, allium et lycopersico in Vandalitia editur. Saepe inter ientaculum et prandium, parvum epulum est, aperitivo nuncupatur, in quo opercula (tapas) manducata sunt dum absinthiatum, cerevisia aut vinum bibitur. Prandium est epulum maximum diei et saepissime mensas tres eduntur. Cena est epulum parvum et livianum.
Gastronomiae regionum
[recensere | fontem recensere]- Fabale Asturicum (fabada)
- Caccăbus (cachopo)
- Apiuva (anchoas), sobaum (sobao), coctum modo montaneo (cocido montañés).
- Iuscellum Castellanum (sopa castellana), galliana (galianos), micae (migas)
- Bunnolus (buñuelos), coca de Sant Joan.
Matrito saepe cibi cocta sunt in oleo aut in aqua cum capsico in ollis. Quod Matritum caput Hispaniae est, gentes quorumdam regonium Hispanarum ad urbem caput migraverunt, et cum illis ciba et modus coquendi. Gastronomia Matriti persimilis est Castellanae gastronomiae. Clarissimae sunt viscera (Hispanice: casquería) apud alimenta matritensia, et inter pisces, loligines et gadi. Sunt etiam legumina et holera, saepissime cicera, lentes, brassicae, allia, lycopersica, et patatae.
- Pastillum loliginibus (Bocata de calamares), Cochleae modo matritensi (Caracoles a la madrileña), Coctum Matritense (Cocido madrileño), Calla modo matritensi (Callos a la madrileña), Gallinulae (Gallinejas), Militiculi Papienses (Soldaditos de Pavía), Globuli matritenses (Rosquillas), libum Helveticum (suizo).
In Navarra, alimenta sunt simul cibi Vasconum et Aragonensium. Sicera, vinum, holera, carnes venationis et pisces fluviales saepissime sunt in cibis Navarris. Nihilominus, holera et tomaculi sunt alimenta clara inter Navarros.
- Tructa modo navarro (Trucha a la navarra), Coctum modo tutelanum (cocido Tudelano), Carduus modo navarro (cardo a la navarra), Gadus modo ajoarriero (bacalao al ajoarriero aut Vasconice bakailao ajoarriero), Porcellus frixus (cuchifrito), Iuscellum astacorum (sopa de cangrejos), Torta cum lepore (pastel de liebre), Zurracapote
- Patatae modo rivogiano (patatas a la riojana)
In regione Valentiana, pisces et holera sunt fundamenta in cibis, sed inter holera clarissimae sunt oryza et sinenses citri, quae primo cultae sunt ab Arabis hac in regione. Inter dulcia, praecipuae sunt mel et amygdala.
- Hordeata (horchata), Oryza in patella (paella), deliciae Illicitanae (delicias de Elche), oryza cum crusta (arroz con costra), lac meringatum (leche merengada), torro (torró aut turrón), bullitum pilarum (caldo con pelotas).
- Gazophylacium (Gazpacho)
Vasconia alimenta "maris montisque" habet. Holera praecipua in Vasconicis alimentis sunt holera quae in montibus coluntur: fabae, tamen asparagi, cinarae, porra, et capsica. Gadus, saepe in salsamenta, thunnus et merluccius sunt pisces qui Vascones gustant. Sicera et casei Idiazabal et Roncal sunt cibi clari. Etiam notum vinum est Txakoli.
- Gadus modo pil-pile (Bakailaoa pil-pilean), Olla thunni (Marmitakoa), Perna Baionensis (Baionako xingarra), Fabae modo vasconico (Tolosako babarrunak), Iuscellum porri (Porrusalda), Biscoctum Vasconicum (Biskotxa), Ius nucium (Intxaursaltsa).
Alimenta facta ob festa
[recensere | fontem recensere]In tempore Paschale
[recensere | fontem recensere]Ob festa Christi Natalis, Hispani nonnulla alimenta singularia coquunt. Diebus 24 et 31 Decembris, magnam cenam habent, et diebus 25 Decembris et 1 et 5 Ianuarii magnum prandium.
Praecipue, primo Hispani edunt brassicam rubram et iuscellum piscatorum, et tunc pagellum modo matritensi, porcellum (cochinillo) aut agnellum assum (cordero). Tandem bellarias talis martipanes (mazapán), torrones (turrón) et (in Matrito et Castella) iuscellum amygdalarum edunt.
Nocte 31 Decembris, post cenam, Hispani uvas duodecim edunt, et cum aurora diei primi Ianuarii, socolatam cum encytis.
Die 6 Ianuarii, mos est libum regum (roscón de Reyes) edere, etiam cum socolata.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Pellicer, M. (1987). Spanish food and drink (Food and drink). Hove: Wayland.(Anglice)
- Torres, M. (1987). The Spanish table : The food and wines of Spain. London: Ebury.(Anglice)
- Campbell, J. (2017). At the first table : Food and social identity in early modern Spain (Early modern cultural studies).(Anglice)
- Miranda, E. (2016). Comidas bastardas. Gastronomía, tradición e identidad en América Latina. Revista De Critica Literaria Latinoamericana, 42(83), 378-383.(Hispanice)
- Fernández Poyatos, María Dolores, & Aguirregoitia Martínez, Ainhoa. (2017). La comunicación periodística de la gastronomía en España en el primer tercio del siglo xx (1900-1936). Vivat Academia, (138), 77-95.(Hispanice)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gastronomiam Hispanicam spectant. |