In Androtionem
In Androtionem[1] vel Adversus Androtionem vel Contra Androtionem[2] (Graece Κατὰ Ἀνδροτίωνος Παρανόμων) est oratio iudicialis anno 355 a.C.n. aut 354 Callistrato archonte a Demosthene, logographo et oratore Atheniensi, pro Diodoro quodam scripta qui multas inimicitiae causas erga Androtionem habebat atque tunc inimicum suum, qui anno priore buleuta fuerat atque decretum ad populum pertulerat coronas buleutis ob rem bene gestam decernens (quod fieri solebat), accusare volebat quod decretum illegitimum scripsisset (γραφὴ παρανόμων). Quocirca orationem quam hodie legimus logographum Demosthenem rogavit. Non solus accusator in hoc iudicio erat sed post Euctemonem, alium Androtionis inimicum, dicebat. Reus absolutus fuisse videtur quoniam eius nomen et postea in publicis Atheniensium actis legimus. Haec oratio prima Demosthenis fuisse creditur quae non ad ius privatum sed ad ius publicum spectat.
Qui homo fuerit Androtion
[recensere | fontem recensere]Si vitae Isocratis anonymae auctori credimus, Androtion, Andronis filius e demo Gargetto, unus ex Isocratis discipulis fuit[3] atque fortasse idem atque ille rerum gestarum scriptor qui Atticorum annales scripserit (quod genus scriptorum Athidhographi hodie appellantur[4]). Anno 355 per triginta annos rebus publicis iam operam dederat[5]. Tum cum civitas in pecuniariis angustiis versabatur, tempore belli socialis, aerarii praefectum sorte ductum Euctemonem repetundarum accusavit atque ita ex officio removit[6]. Deinde decemviros tributis (εἰσφορά) exigendis designandos curavit quibus mox ipse praefuit[7]. Pollicebatur enim pecunias residuas aerario ab anno 378[8] (archonte Nausinico) debitas se exacturum. Quod ut efficeret vim et minas erga fisci debitores adhibuisse et multas inimicitias sibi parasse videtur, siquidem Diodoro/Demostheni credimus qui servili modo liberos homines male mulcatos ab eo esse adfirmant (51-8). Diodoro tamen praecipua odii causa erat quod per circuitum Androtion eum parricidii accusasset[9].
Aliquot post menses eius ministro Timocrate apud iudices arcessendo Euctemon et Diodoros eorum inimicum Androtionem iterum incusabant et Demosthenes eis orationem In Timocratem scribebat.
De argumentatione iuridica
[recensere | fontem recensere]Duas leges huic decreto contrarias invocabat accusatorː
- Lex quaedam iubebat omne decretum prius a bula probari debere[10] antequam ad ecclesiam ferretur, quod tunc omissum est (3-7).
- Lex alia vetabat nisi annui buleutae triremes aedificassent hanc bulen a populo coronari. Quod illo anno acciderat quia praefectus aerarii navalis cum pecunia fugerat (8-20).
Reliqua oratio in vitiis Androtionis vituperandis constat atque accusator praetereundo duas alias leges citatː lex Solonis qua vetatur qui corpus suum alienae libidini vendiderit (ἑταίρησις) de publicis rebus deliberare aut dicere (21-32), et eadem lege utetur adversus inimicos Aeschines in oratione Contra Timarchum. Hoc opprobrium Androtioni[11] infligere Diodoros non dubitabat quamquam ad causam nihil pertinet. Adfirmabat quoque patrem Androtionis aerarii debitorem fuisse nec umquam pecuniam debitam persolvisse e quo fiebat ut eius filius nisi solvisset capitis deminutione (ἀτιμία) secundum legem de debitoribus publicis adficeretur (33-35). Quae omnia ad praesentem accusationem nihil pertinebant sed Diodorus Androtionem omni modo denigrare volebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Numerus 22 in corpore Demosthenico
- ↑ BNF Databank
- ↑ Confer In Androtionem 4 ː Ἔστι γάρ, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, τεχνίτης τοῦ λέγειν καὶ πάντα τὸν βίον ἐσχόλακεν ἐν τούτῳ.
- ↑ Harding, Phillip (2007). The Story of Athens: The Fragments of the Local Chronicles of Attika. Routledge. Nonnullae paginae apud Guglum librorum.
- ↑ 66ː ἐτῶν ὄντων πλειόνων ἢ τριάκοντ᾽ ἀφ᾽ οὗ σὺ πολιτεύει.
- ↑ 48ː Οὗτος Εὐκτήμονα φήσας τὰς ὑμετέρας ἔχειν εἰσφορὰς καὶ τοῦτ᾽ ἐξελέγξειν ἢ παρ᾽ αὑτοῦ καταθήσειν, καταλύσας ψηφίσματι κληρωτὴν ἀρχὴν ἐπὶ τῇ προφάσει ταύτῃ... Vide etiam 50.
- ↑ In Timocratem 199.
- ↑ Hoc anno symmoriarum systema creatum erat.
- ↑ 2ː Αἰτιασάμενος γάρ με, ἃ καὶ λέγειν ἂν ὀκνήσειέ τις, εἰ μὴ τύχοι προσόμοιος ὢν τούτῳ, τὸν πατέρ᾽ ὡς ἀπέκτον᾽ ἐγὼ τὸν ἐμαυτοῦ, καὶ κατασκευάσας ἀσεβείας γραφὴν οὐκ ἐπ᾽ ἐμέ, ἀλλ᾽ ἐπὶ τὸν θεῖόν μου, γράψας ἀσεβεῖν ἐμοὶ συνιόντ᾽ εἰς ταὐτὸν ὡς πεποιηκότι ταῦτα.
- ↑ Tum probuleuma appellabatur.
- ↑ Andron unus e quadringentis anno 411 a.C.n. fuerat.
Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Cum commentario Latino, indice Latino et scholiisː Demosthenis oratio in Androtionem, Edidit Carolus Hermannus Funkhaenel, Lipsiae, 1832
- Collection des Universités de Franceː Octave Navarre et Pierre Orsini, Plaidoyers politiques. Tome I, Les Belles Lettres, 1968
- Ifigeneia Giannadaki, A commentary on Demosthenes' Against Androtion : introduction, text and translation, Oxonii, 2020 Researchgate
- Versio Latinaː Demosthenis orationes duae, altera quidem contra Androtionem, altera vero de Immunitate adversus Leptinem : nuper & latinitate donatae, & in studiosorum gratiam editae. Basileae : [ex officina Ioannis Oporini], 1544
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Edwin Carawan, Control of the laws in the ancient democracy at Athens, Johns Hopkins University Press, 2020ː 123-141 (cap V) Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Jean-Marie Hannick, "Note sur la graphè paranomôn", L'Antiquité Classique, 1981ː 393-397
- Mogens Herman Hansen, The sovereignty of the People's Court in Athens in the Fourth Century B.C. and The Public Action against Unconstitutional Proposals, Odense, 1974 Recensio critica Altera recensio critica
- Phillip Harding, "Androtion's Political Career", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1976ː 186-200
- Fridericus Kahle, De Demosthenis orationum Androtioneae, Timocrateae, Aristocrateae temporibus dissertatio inauguralis, Gottingae, 1909
- Galen O. Rowe, "Anti-Isocratean Sentiment in Demosthenes' "Against Androtion"", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 2000ː 278-302
- Hermannus Vieze , De Demosthenis in Androtionem et Timocratem orationibus, Halae Saxonum, 1885