Jump to content

Regnum Novum Aegypti

E Vicipaedia
Maxima Regni Novi magnitudo terrestris, saeculo quinto decimo a.C.n.
Persona Tutankhamun regis, qui, filius Akhenaten, priscam Aegypti religionem restituit. Iuvenis autem mortuus est, ut rex magni momenti suo tempore non haberetur, sed inventio anno 1922 eius sepulcri intacti (KV62) ab Howardo Carter eum signum Aegypti antiquae in mundo hodierno fecit.

Regnum Novum Aegypti, etiam Imperium Aegyptium appellatum, est aevum in historia Aegypti antiquae inter saecula 16 et 11 a.C.n., quod domus duodevicensimam, undevicensimam, vicensimamque comprehendit. Computatio radiocarbonica initium Regni Novi inter 1570 a.C.n. et 1544 a.C.n. ponit.[1] Regnum Novum interregnum secundum secutum est, interregnum tertium antecedit. Prosperrimum fortasse fuit Aegypti tempus, et culmen eius potestatis exposuit.[2]

Posterior huius aevi pars, sub domibus undevicensima et vicensima (1292–1069 a.c.n.), etiam aevum Rhamsesidum appellatur, ex undecim pharaonibus qui se Rhamses appellabant post Rhamses I, domus undevicensimae conditorem.

Regnum Novum, fortasse propter alienum Hyksos regimen per secundum interregnum, claustra inter Levantem et Aygyptum propriam facere conatum est, et hoc tempore Aegyptus eius maximas terras continebat. Similiter, rectores Regni Novi saeculo septimo decimo per secundum interregnum, impetibus prosperrimis respondentes a Regno Cus?, civitate potente ad meridiem versus iacente effectibus,[3] suam auctoritatem procul ad meridiem in Nubiam extenderunt, latasque terras in Oriente Proximo continebant. In septentrionibus, varii exercitus Aegypti pugnabant exercitus Hetthaeorum ad Syriam hodiernam temperandam.

Ortus Novi Regni

[recensere | fontem recensere]

Domus duodevicensima nonnullos e clarissimis pharaonibus continebat, inter quos Ahmosis I, Hatshepsut, Thutmosis III, Amenhotep III, Akhenaten, Tutankhamun. Insignissime Hatshepshut, regina regnans commercium externum augere conata est per magnam negotii expeditionem ad Punt missam.

Thutmosis III ("Napoleo Aegyptius") exercitum amplificavit, quocum imperium a decessoribus creatum solidavit. Quo facto, potestas divitiaeque Aegypti maximum adeptae sunt, Amenhopis regnante. Thutmose III (circa 1479–1425 a.C.n.) regnante, nomen pharao, olim palatium regalem significans, nomen hominis regnantis factum est.[4]

Nexus interni

Imago Nefertiti, uxoris Akhenaten, quae una cum marito regebat. Ea fortasse etiam pharao suo iure regebat. Fortasse erat Pharao Neferneferuaten ipsa.
Imperia Aegyptiorum et Hetthaeorum tempore Proelii apud Kadesh fere.
  1. Ramsey et al. 2010.
  2. Shaw 2000: 481.
  3. Alberge 2003.
  4. Redmount 1998: 89–90.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alberge, Dalya. 2003. Tomb reveals Ancient Egypt's humiliating secret. Londinii: The Times, 28 Iulii.
  • Bierbrier, M. L. 1975. The Late New Kingdom In Egypt, C. 1300-664 B.C.: A Genealogical and Chronological Investigation. Warminster Angliae: Aris & Phillips.
  • Freed, Rita A., Yvonne Markowitz, et Sue H. d’Auria, eds. 1999. Pharaohs of the Sun: Akhenaten, Nefertiti, Tutankhamun. Londinii: Thames & Hudson.
  • Freed, Rita E. 1981. Egypt's Golden Age: The Art of Living in the New Kingdom, 1558–1085 B.C. Bostoniae: Museum of Fine Arts.
  • Kemp, Barry J. 2012. The City of Akhenaten and Nefertiti: Amarna and Its People. Londinii: Thames & Hudson.
  • Morkot, Robert. 2015. A Short History of New Kingdom Egypt. Londinii: Tauris.
  • Radner, Karen. 2014. State Correspondence in the Ancient World: From New Kingdom Egypt to the Roman Empire. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Ramsey, Christopher Bronk, et al. 2010. Radiocarbon-Based Chronology for Dynastic Egypt. Science 328(5985)(18 Iunii): 1554–1557.
  • Redford, Donald B. 1990. Egypt and Canaan In the New Kingdom. Beʾer Sheva: Ben Gurion University of the Negev Press.
  • Redmount, Carol A. 1998. Bitter Lives: Israel in and out of Egypt. In The Oxford History of the Biblical World, ed. Michael D. Coogan. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Sadek, Ashraf I. 1987. Popular Religion In Egypt During the New Kingdom. Hildesheim: Gerstenberg.
  • Shaw, Ian, ed. 2000. The Oxford History of Ancient Egypt. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198150342.
  • Spalinger, Anthony John. 2005. War in Ancient Egypt: The New Kingdom. Malden Massachusettae: Blackwell Publishing.
  • Thomas, Angela P. 1988. Akhenaten’s Egypt. Shire Egyptology 10. Princes Risborough: Shire.
  • Tyldesley, Joyce A. 2001. Egypt's Golden Empire: The Age of the New Kingdom. Londinii: Headline Book Publishing.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Regnum Novum Aegypti spectant.