Jump to content

Res publica

E Vicipaedia
(Redirectum de Res Publica)
Unam legis e paginis de
disserentibus

Secundum Livium, Lucretia, a Tarquinio Superbo violata, se interfecit. Imago in Museo Isabellae Stewart Gardner, Bostoniae, a Botticelli picta.

Res publica (Graece πολιτεία) est forma rectionis publicae(en). Huic verbo sunt duae significationes:

  1. Res publica sensu lato regnum, ergo organizatio civium est super familiam et usitate super tribum. Organi rei publicae exempli gratia sunt regens et administratio, milites, iura et iurisprudentia. Et urbs ut Athenae, Roma temporibus antiquis, Hamburgum et Brema res publicae erant et sunt, aut imperia ut Imperium Romanum, Imperium Britannicum, et alia. Aliquando hoc vocabulo utimur ad vertendum Anglicum vocabulum commonwealth, quod etiam, sed rarius, sicuti consortio verti potest.
  2. Res publica sensu stricto est res publica sine rege (hoc est res publica libera, Graece ἐλευθέρια πολιτεία), vel subtilius ab Aristotele definita ut democratia quadam oligarchia temperata.[1] Roma post Tarquinium Superbum regem fugitivum ultimi res publica libera fuit, Bruto Collatinoque primis consulibus.
  1. Aristotelis, Politica, 1293b: "νῦν δὲ δεικτέον ἡμῖν περὶ πολιτείας. φανερωτέρα γὰρ ἡ δύναμις αὐτῆς διωρισμένων τῶν περὶ ὀλιγαρχίας καὶ δημοκρατίας."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad res publicas spectant (Republics, Republic).
Vicicitatio habet citationes quae ad rem publicam spectant.