Jump to content

Psalmus 15

E Vicipaedia
(Redirectum de Domine, quis habitabit)
Psalmus 15 Hebraice recitatus

Psalmus 15 (enumeratione Graeca psalmus 14 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "PSALMUS. David" et verbis "Domine, quis habitabit".

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Docet hic Psalmus qua lege Deus sibi Iudaeos in populum delegerit, suumque sanctuarium locaverit in medio ipsorum: nempe ut iuste recteque vivendo, se peculiarem et sacrum eius populum esse testentur.[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 15 (14) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?
aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula,
et operatur iustitiam;
3 qui loquitur veritatem in corde suo:
qui non egit dolum in lingua sua,
nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus;
timentes autem Dominum glorificat.
Qui iurat proximo suo, et non decipit;
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentem non accepit:
qui facit haec non movebitur in aeternum.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XV, p. 54.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 14 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 15 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!