Jump to content

Psalmus 40

E Vicipaedia
(Redirectum de Exspectans exspectavi)
Psalmus 40 (39) in psalterio Les très riches heures du duc de Berry saeculi XV

Psalmus 40 (enumeratione Graeca psalmus 39 dictus) libri Psalmorum verbis "Exspectans exspectavi" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. David. PSALMUS" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmista gratias propter liberationem ab hostibus agit et auxilium a deo precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David ex ingenti aliquo periculo liberatus, et forte non uno, sed multis, gratiam Dei magnifice celebrat: et hac occasione in admirationem providentiae Dei evehitur, quae se extendit ad rotum humanum genus. Deinde totum se Deo fore addictum profitetur, ac breviter definit quomodo rite colendus sit. Mox iterum ad gratiarum actionem redit, multisque elogiis prosequitur eius laudes. Tandem ubi conquestus est de suis hostibus, Psalmum nova precatione claudit.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 40 (39) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus ipsi David.
2 Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
3 Et exaudivit preces meas,
et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis.
Et statuit super petram pedes meos,
et direxit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum novum,
carmen Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt,
et sperabunt in Domino.
5 Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius,
et non respexit in vanitates et insanias falsas.
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua;
et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.
Annuntiavi et locutus sum:
multiplicati sunt super numerum.
7 Sacrificium et oblationem noluisti;
aures autem perfecisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti;
8 tunc dixi: Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me,
9 ut facerem voluntatem tuam.
Deus meus, volui,
et legem tuam in medio cordis mei.
10 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.
11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo;
veritatem tuam et salutare tuum dixi;
non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me;
misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus;
comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem.
Multiplicatae sunt super capillos capitis mei,
et cor meum dereliquit me.
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me;
Domine, ad adiuvandum me respice.
15 Confundantur et revereantur simul,
qui quaerunt animam meam ut auferant eam;
convertantur retrorsum et revereantur,
qui volunt mihi mala.
16 Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi: Euge, euge!
17 Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te;
et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
18 Ego autem mendicus sum et pauper;
Dominus sollicitus est mei.
Adiutor meus et protector meus tu es;
Deus meus, ne tardaveris.

  1. "Thanksgiving for Deliverance and Prayer for Help", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XL, p. 190.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 40 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!