Jump to content

Tangaloa

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia

Tangaloa (IPA [taŋaloa]) est nomen Proto-Polynesium unius ex veterrimis deis Polynesiis. In Polynesia Occidentali, praecipue Samoa et Tonga, Tangaloa regit supremus ; in Polynesia autem Orientali, ille et Tane statum aequalem habent, sed alii dei eis nonnunquam sunt altiores. Prima Tangaloae observatio historica a Iacobo Cook scripta est (vide infra, sub voce Tahiti).

Nomen Tangaloa in linguis Polynesiis hodiernis his formulis orthographice scriptis invenitur:

In mythologia Samoana, Tagaloa est creator orbis terrarum et pater Losii dei et Fuis.[1] In principio, terra erat inanis et vacua, et Tagaloa ferebatur super ea. Absolute moratus est, et ortum est saxum. Ait Tagaloa "Divide!" Et nata sunt saxum recumbens, saxum lavae, saxum bracchiatum, saxum cellularium. Ad occidentem spectans, impingensque dextra ictum, iterum ait “Divide!” Saxis subito diffisis, nati sunt terra et mare. Submersum sub undis est saxum lavae, cui ait saxum recumbens: "Benedictum es in voluptate maritima." Cui respondit: "Noli me benedicere, nam mare te quoque teget." Et factum est. Postea, Tagaloa aquam dulcem, caelum, animalia, homines, animas, res omnes creavit (Mead [1930] 1969:149–150).

"‘O le Solo o le Va" (Carmen de Rixa)—poema translaticium (vulgo: solo) longissimum notissimumque Samoanum—originem orbis terrarum narrat. Tagaloa-Nuntius (vulgo: Tagaloa-Savali), forma avis litoralis, Tuli nomine,[2] super undas fertur ; tandem fatigata, ad Tagaloam-Locorum-Creatorem (vulgo: Tagaloa-Faʻatutupu-Nuʻu) cantat :

"Tagaloa e, taumulia'i! "O Tagaloa, cursum cohibe!
Tagaloa, fiamalolo ; Tagaloa, indigeam otium.
E mapu i le lagi Tuli mai vasa ;    Quiesco in caelo Tuli marinus ;
Ta lili’a i peau i lalo." Vertiginem mihi faciunt fluctus."

Poema tunc originem insularum narrat : originem Upolus, Savaiorum, Vitiorum, Tongae, Manuae; denique hominum, forma autem vermiculorum[3] (Mead [1930] 1969:149–156):

Ona gaoi fua o tino ; e le a’ala :    Corpora frustra moventur ; non spirant :
E leai ni fatumanava, Eis non sunt pulsus cordis.
Logologo Tagaloa i luga, Tagaloa desuper exaudit.
’Ua isi tama a le Fue-Sa, Adsunt liberi Sacrae Fuis,
Na’ona gaoi i le la. In sole qui solum insinuant.
E le vaea, e le lima ; Neque crura, neque bracchia ;
E le ulua, e le fofoga ; Neque caput, neque facies ;
E leai ni fatumanava, Eis non sunt pulsus cordis.
Ifoifo Tagaloa i sisifo, Occidentem Tagaloa despectat.
I fetalaiga, e tu’u titino : Loquitur, et expletur verbum :
”Fua o le Fue, ni nai ilo, “Fructus Fuis, varii vermiculi,
E totosi a’u fa’asinosino : Vos informo ut vos colligatis :
Outou loto na momoli ifo. Voluntates vestras deorsum veho.
Ia pouli outou tino ; Sane caligent corpora vestra ;
Ia malama outou mata, Sane luceant oculi vestri,
E tali a’i Tagaloa Ut Tagaloae vos consentiatis
’Ae pe ‘a maui ifo e savalivali.” Cum me demitto ut ambulem."

Solum in Samoa sunt Polynesii e vermiculis creati (Dixon 1916:219).

Post Christianitatis adventum, populi in manes lemuresque (vulgo: aitu) etiam credebant, et in memoria recordationem Tangaloae multos annos retinuebant. Scripsit Margareta Mead anno 1930: "Samoana propensio ad notiones lusas, et res hominesque motos trans schematicum et cogitatione informatum scaccarium, meditationi nativae summam facilitatem adfert, quae, coniici potest, nonnullos mores antiquos conservavit. Ergo, interrogatus 'Quis tibi potestatem dat ut medicinam facias?' medicus respondit: 'Deus.' 'Et quis tibi dabat antequam advenit Deus?' 'Tangaloa'" (Mead 1930:147).

In mythologia Tongana, Tangaloa est et deus et familia deorum, qui caelum habitant, proavi regum nomine Tu‘i Tonga; sicut autem in Samoa, Tangaloa terram e mare inane infinitoque conficit, et avem mittit qui maris superficiem speculatur (Reiter 1907:438–440).

Secundum historiam Uveanam, Tangaloa insulam e mari extulit: "Quodam tempore, Tangaloa, cum rete iaceret, insulam Uveam irretivit et sursum sustulit. Huic comprehensioni placitus, deposuit piscatoriam lineam circum insulam, ut huius facti monumentum permaneret, et edixit pulchrum curalii orbem, ab hominibus admiraturum, memoria effingeret" (S. P. Smith 1892:110–111).

Disiunctae Polynesiae Occidentalis insulae

[recensere | fontem recensere]

Anuta: Anutae Insulae depictus est Tangaroa solum in fabulis generis tangikakai, narrationes praecipue ad liberos consopiendos recitatae : nomen autem attinet non ad unicam personam, quin ad Tangaroas (vulgo: Ngā Tangaroa), gregem animarum maritimorum, qui maiorem personam in fabula sustinent quo heros culturae expeditus eos vincit ; ideo Anutani eos non esse vires magni momenti in mundo existimant (Feinberg 1995:271).

Bellona: Incertum est an Tangangoa sit ʔapai, deus quem homines non venerantur, aut kakai, mera persona in historiis explanata (Elbert et Monberg 1965:90). Nihilominus, Tangangoa manifeste est persona qui se caelo sociat, sicut aliarum insularum Tangaloa. Nonnullae historiae translaticiae Tangangoam tractant. Narratiuncula simplex et inornata Tangangoam cum caelo conectit: "Bellona hic e neritae concha est orta. Concha erat in mare, et sursum movit, et emersa est, et ergo facta est insula. Post terrae ortus est finitus, erat humus. Haec est res quae primum ibi habitavit: scarabaeus. Postea venit dioscorea, quae germinavit et crescebat, et non erat alta. Solum crescebat, et caelum erat onerosum super ea. Et Tangangoa venit, et voluit auferre caelum ut humo Bellonae sit remotum. Primum super capite posuit. Difficile fuit. Tunc in manibus sustulit, et summis digitis stetit, et fuit nimium brevis. Deinde Tongangengeba caelum prehendit, et Tehainga'atua observabat. Tunc etiam Tongangengeba summis digitis stetit, et fuit nimium brevis. Et scipionem sacerdotalem cepit, et scipione sacerdotali perfecit. Et ait Tehainga'atua: 'Ibi quiescat. Idoneum est'" (Elbert et Monberg 1965:86–87).

Nukumanu: In insula Nukumanu, verbum tanaloa solum significat facem caelestem (Samoane: pusaloa).

Rotuma: Tagroa, saepe dictus Tagroa Siria (Altissimus Tangaroa), supremus et valentissimus Rotumae deus (‘atua), caelum habitat, Oroita (Celatum), ubi pluviam, bellum, mortem, et omnes hominum possessiones regit. Olim quisque filius primigenus extra domum prolatus est et in aerem ad Tagroam iactatus dum ait homo: "Benedictus es ; vivas longum ; in proelio esto fortis sedatusque." Convivium natale (taktak‘aki) tunc apparatum est. Post Christianitatem adventum, Tagroa sociat se potestati dei Christiani: quia is appellatus est ‘aitu mana 'omnipotens', aiunt populi, deus Christianus in praesentia facillime appellatur omnipotens; secundum historiam, Christianitas ad Rotumam advenit quod mulier ad ‘aitu mana oravisset (MacGregor 1932).

Tangaloa in mythologia Maoriensi est deus maritimus, unus e maximorum deorum ; quam ob rem, ante expeditiones in mari homines Tangaroae dona dederunt (Orbell 1998:146–147). Tangaroa est filius Rangi (Caeli) et Papae (Terrae). Parentes coniuncti sunt, sed Tangaroa et Rongo, Tu, Haumia, et Tane fratres eos violenter separant. Tangaroae vim affert Tawhirimatea frater, deus tempestatum, et in mare se celat.[4] Tangaroa tunc est pater complurium animalium maritimorum. Pungae filio Tangaroae sunt liberi duo: Ikatere, piscium progenitor, et Tu-te-wehiwehi (vel Tu-te-wanawana), reptilium progenitor. Tawhirimateam timentes, pisces in mare fugiunt, et reptilia in silvas  itaque, quia Tane refugium fugutivis offert, Tangaroa Tanem odit (Grey [1854] 1971:1–5).

Secundum alteram Tangaroae originis historiam, Tangaroa est filius Temoretus et Papae uxoris. Papa a Rangiis copulatur, et in proelio Tangaroae hasta ambo Rangiorum femora penetrat, et Papa tunc Rangis nubit (White 1887–1891:1:22–23).

Tangaroa in alia fabulae narratione Te Anu-matao (Frigida) ducit, et ei piscatorios generat deos : Te Whata-uira-a-Tangawam, Te Whatukuram, Poutinos, et Te Pounamum (Shortland 1882:17). Tangaroae in nonnullis narrationibus sunt Tinirau filius, et novem filiae (Tregear 1891:463). Nomine Tangaroa-whakamau-tais, aestum regit.

Insulae australes: Mangaia. In mythologia Mangaiana, Tangaroa deus est filius Vateae (Lucis) et Papae (Fundamentorum), et gemellus iunior dei Rongonis 'Auscultationis'. Tangaroa et Rongo alimenta inter se dividunt: Tangaroae pars est quicumque rubescat : tarones rubri, pisces rubri, et caetera ; quare dicitur Tangaroa crines flavos habere. Mangaiani, cum primum Europaeos viderunt, ergo eos fuisse Tangaroae liberos crediderunt (Gill 1876:10–14 ; Tregear 1891:464).

Insulae septentrionales: Manihiki. In Manihikiarum Insularum mythologia, Tangaroa est ignis creator. Maui fraudator, ingeniosus puer, ignem indagat. Parentes ei dicunt ut ad Tangaroam in semita commune obeat, sed in "semita mortis" obet. Tangaroa furiosus eum iracunde caedere calcitratibus conatur. Dimicant, et mirifice Maui necat Tangaroam. Parentibus nam territis, Maui incantationes cantat ut deus ad vitam redeat (Tregear 1891:463–464).

In mythologia Havaiana, Kanaloa est deus principio Tahitianus, qui cum Kane deo ad Havaios immigravit. Cum Ku et Lonone deis, hi sunt dei supremi. Kanaloa est vir grandis et lacteolus; Kane, vultu atro, capillis torquentibus, labris crassis.

Kanaloa in Kumulipone (Havaiane: Kumulipō), Havaiano creationis carmine, "Magnus Polypus" appellatur. Mare regit, inferosque custodit; sui sunt loligones, quare piscatores ad eum orant (Beckwith 1951).

In mythologia Insularum Marchionis , Tangaloae deo cognati sunt dei Tanaʻoa et Takaʻoa. Deus piscatorum est Tanaʻoa, appellatus Te Fatu Moana ('Lapis Maris') 'Dominus Maris' (Handy 1923:165).

Saeculo duodevicensimo, Iacobus Cook (1728–1779), praefectus navium, primam non Polynesicam Tangaloae observationem scripsit in manuscripto breve quod saeculo vicensimo inventum et editum est (Carrington 1939). Secundum fabulam, Taʻaroa-tahi-tumu (Taʻaroa-stipes-originalis) Papam (saxum) contundit, qui statim conversam est in humum vegetalem. Taʻaroa tunc terram, mare, aquam dulcem, solem, lunam, astra, et denique deos minores creavit, qui homines ad extremum crearent ; deinde in caelos ascendit et hodie ibi manet.

In altera fabula Tahitiana, Taʻaroa et Hina dea generant Oronem deum (Ellis 1859:1:326–327).

In fabula Tuamotuana, Tagaroa ad terram Faumeae mulieris navigat, in cuius vagina sunt anguillae quae mares interficiunt. Faumea Tagaroam modum eas alliciendi discit, et anguillis e vagina allicitis, hic familiaritatem habet cum Faumea, quae mox gignit Tu-nui-ka-rere et Turi-a-faumea. (Haec vox turi est Samoana tuli cognata.) Turi-a-faumea ducit Hina-a-raurici, et ei ludum prolapsionis super undas ludunt. Polypus Rogo-tumu-here Hinam captat et ad alveum maris defert. Sacris pennis rubris, Tagaroa polypus ad scapham illicit : sedulo resecat quidque tentaculum et deinde caput, ex quo Hinam, viro vestitam, extrahit (Beckwith 1940:289).

Extra Polynesiam

[recensere | fontem recensere]

Vanuatu Septentrionalis

[recensere | fontem recensere]
Banks Insulae
[recensere | fontem recensere]

Banks Insulis, in extremis Vanuatus septentrionibus, tenetur Tagaronis locus a Kwat (vel Qat), natu maximus e duodecim fratribus, omnibus praeter eum Tangaro appellatis.[5] In lingua Mota, qua indigenae harum insularum loquuntur, verbum kwat significat 'caput', hic 'ducem' significans—ex quo nomen Kwat reapse 'Dux Tangaro' designat (Layard 1942:209).

Maewo, Oba, Raga
[recensere | fontem recensere]

In Vanuatu Septentrionali, praesertim insulis Maewoni (Aurorae Insulae), Obae, et Ragae Septentrionali, Tagaro—Tangaroae deo Polynesio simillimus—est deus benevolens et caelum habitans qui orbis terrarum creat perpetuoque animat; etiam insulis exiguis ante Malekulam (praecipue Vaoni, Atchini, Walae, Ranoni), hic deus, nomine Taghar, itidem vivit supremus (Layard 1942:205). Adaequant structuram societatis fabulae de hoc deo in regionibus ubi narrantur (Layard 1942:208).

Hac in regione, fabulae mythicae duos creatores contrarios narrant: deus bonus est Tagaro; deus malus, Suqe 'Araneus'. Maewoni, Tagaro res facit et in aerem iactat: quas prehendeat hominibus beneficium conferunt; quas Suqe prehendeat sunt nocuas (Codrington 1891:168). Pentecoste Insulae, quodcumque Tagaro faciat est bonum; quodcumque Suqe faciat est malum (Codrington 1891:169). Insulae Leprae, Suqe et Tagaro mundum coniuncte creant, sed res factae a Suqe sunt errores (Codrington 1891:171).

Spiritus Sanctus
[recensere | fontem recensere]

Habitantes insularum Vanuatuensium occidentalium credunt Tagaronem incolare Ombam Insulam, ante Spiritum Sanctum (vulgo: Espiritu Santo), quo iuvenes peregrinationes olim fecerunt ut ibi cum imaginibus femineis ex arena litorali factis copula se nectant (Harrisson 1937:108–109); habetur Tagaro Lombenben Montem incolare (Harrisson 1937:395).

Vanuatu Australis

[recensere | fontem recensere]

Tannae, in insula australi, Tagarua [taŋarua] est mundi creator, qui super cacumen unius ex montium australium habitat, habeturque in nonnullis vicis anguis marinus, coloribus nigro alboque distinctus (Humphreys 1926).

Nexus interni

  1. Vox fue est liana generis Mikania, ex qua Fue (liana personificata) nominatur (Milner 1966:71).
  2. Vox tuli est avis generum Heterosceleris, Limosae, Numenii, et fortasse Arenariae (Milner 1966:286).
  3. In lingua Samoana, haec vox, ilo, significat larvas muscarum, Anglice 'maggots' et 'carrion-eating worms' (Milner 1966:84).
  4. In memoriis Taranakiorum regionis, Rangi et Papa a Tangaroa separati sunt (Smith 1993:1–2) ; in caeteris autem Aotearoae memoriis, a Tane, deo silvano.
  5. Cf. François (2012: 220 sqq.).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]